monumenta.ch > Plinius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 96
{XXXIII} Insectorum autem quaedam binas gerunt pinnas, ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur. nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis. nullis eorum pinnae revivescunt avulsae. nullum, cui aculeus in alvo, bipinne est.